erat, me contulissem, doctissimum ibi latinis grecisque
litteris virum offendi Carolum Aretinum et item
Cosmum de Medicis, cum in hac nostra re publica
egregium principem, tum optimum ac prestantissimum
civem. Hos ego Ptolemei Geographiam inspicientes cum 5
in primis, ut mos est, consalutassem, una in Nicolai
biblioteca consedi et simul, cum illi quo in statu nostre
cum publice, tum private res essent percontarentur,
cepi paulum de temporum conditione communique
calamitate, tum etiam mea, qui paulo antea e predonum 10
manibus evasissem, queri, ceterorum vitam nostre
preferens, qui Scytharum more semper instabiles
vagaremur.
7 «Infelices enim quodam modo sumus», inquam
«quibus non datur uno in loco residere diutius, sed 15
mutare regiones cogimur et varias in diem sedes tanquam
novi coloni querere. Nam cum annos iam amplius
quatuor et triginta fuerim Romane curie incola,
nunquam integrum trienium una in urbe egimus, vagi
semper ac loca varia peragrantes». 20
8 Hic subridens paulum Carolus: «Tu» inquit « eam
damnas vitam, Poggi, quam multos summo studio appetere,
in qua maxima laboris et industrie proposita esse
premia videmus, que felix pre ceteris esse videtur,
tum multis voluptatibus et commodis referta, tum iis 25
molestiis curisque vacua quibus ceteri affliguntur. Ego
enim et te et reliquos qui pontificibus obsequuntur,
quantum assequor coniectura, beatos iudico, procul ab
his nostris census et tributi continua vexatione <constrictis>
constitutos. Etenim et felices videntur esse 30
|
|