Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 972


apud nos, quando multum et quando parum a medio recedatur. Si ergo non differat
veniale a mortali nisi secundum parvum et magnum recessum, non posset
apud nos determinari quod esset peccatum mortale et quod veniale: quod esset
valde periculosum.
SED CONTRA, diversitas poenarum respondet diversitati culpae. Sed poena temporalis
differt ab aeterna. Ergo et peccatum veniale differt a mortali; cum uni
debeatur poena temporalis, alteri aeterna.
Praeterea, in quolibet genere perfectum et imperfectum habent determinatam
distinctionem. Sed veniale et mortale differunt ut perfectum et imperfectum in
genere peccati, ut ex praedictis patet. Ergo oportet quod habeant determinatam
distinctionem ad invicem.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, ut ex dictis patet, veniale peccatum dicitur cuius
reatus facile solvitur; et ideo veniale tripliciter dicitur. Uno modo dicitur veniale
ex causa; quod quidem facile remissibile est, quia causa peccati quamdam
rationem veniae habet, sicut ea quae per ignorantiam et infirmitatem peccantur.
Secundo dicitur veniale ab eventu, quia scilicet per aliquid peccato superveniens,
efficitur poena eius cito solubilis, sicut confessio adveniens peccato
mortali, facit poenam eius proportionatam viribus poenitentis virtute clavium.
Tertio dicitur veniale, quando ipse actus per se facile remissibilis est, eo quod
non perfecte pertingit ad plenam rationem peccati: et istud proprie dicitur
veniale de quo nunc agitur, quod a mortali distinguitur. Primo enim et secundo
modo dictum veniale non distinguitur a mortali: quia mortale potest per ignorantiam
fieri, et illud quod est mortale, fit veniale per confessionem.
Imperfectio autem peccati potest esse dupliciter: vel ex genere actus, vel ex
parte peccantis. Genus autem ipsius actus sumitur ex materia et obiecto; unde
sicut dicitur bonum ex genere propter debitam materiam, ita malum ex genere
propter indebitam; et est veniale ex genere propter materiam in qua peccatur.
In illa autem materia peccatum perfecte invenitur in qua si peccetur, virtus
caritatis ad Deum et ad proximum dissolvitur, per quam vita est animae; et ideo
quando aliquis peccat in his sine quibus recte servatis non remanet subiectio
hominis ad Deum, et foedus humanae societatis, tunc est peccatum mortale ex
genere: et talia peccata Philosophus malitias appellat;
unde vult quod non omnis vitiosus sit malus: sicut patet quod non potest
homo debite Deo esse subiectus, si Deo non credat, si ei non obediat, et huiusmodi.
Similiter etiam societas humanae vitae servari non posset, nisi unicuique
servaretur quod suum est; et ideo furtum et aliae species iniustitiae sunt peccata
mortalia ex genere, et similiter est in omnibus aliis. Ea vero sine quibus

Torna all'inizio