Eodem anno apparuit stella cometis magna a parte occidentis sero per totum mensem  
februarii. Ipso quoque anno mense Iulii corpora sanctorum Pontiani pape et martyris  
et Eleutherii episcopi et martyris et Anastasii confessoris de Roma in Troiam Apulie 
ciuitatem translata sunt, quorum meritis uirtus Domini fuit ad sanandum multos infirmos. 
Anno dominice incarnationis MCVIJ indictione XV dux Roggerius obsedit Luceriam 
Apulie ciuitatem cepitque eam mense Augusto. 
Anno dominice incarnationis MCVIIJ indictione J Philippus Francorum rex obiit anno 
ex quo cepit regnare XXXXVIIIJ; cui Ludouicus filius eius successit in regnum. Eodem 
anno obiit Guido frater Roggerii ducis. Obiit quoque Guiscardus filius ipsius Roggerii ducis  
mense Augusti. Eo tempore Alexius Constantinopolitanus imperator mortuus est, et 
Calo-Iohannes filius eius illi in imperio successit. His autem temporibus Henricus filius 
Henrici imperatoris Alamanorum, monitus per legatos a Paschali papa, persecutus est eundem  
patrem suum, auferens ei omnem imperii potestatem. Quem postquam expulit obsedit. 
Non post multum uero temporis idem Heuricus imperator mortuus est obsessus anno imperii 
sui LXVIJ, et ipse filius eius regnum sibi suscepit. 
Anno dominice incarnationis MCX indictione IIJ stella cometis a parte septemtrionali
  |  
  |