Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 101


Inmusulus ales ex genere aquilarum est, sed minor virium,
quam aquilae; quae volucris raro et non fere praeterquam
vere apparet, quia aestum algoremque metuit. Appellatur
autem ita, quod subito et inexpectata se inmittat.
Inarculum virgula erat ex malo Punico incurvata, quam
regina sacrificans in capite gestabat.
Iniuges boves, qui sub iugo non fuerint.
Insanum pro valde magnum usus est Plautus.
Ircei genus farciminis in sacrificiis.
Incalativae vocativea.
Indigitanto inprecanto.
Inlicivum dicitur, cum populus ad contionem elicitur, id
est evocatur. Unde et colliciae, tegulae, per quas aqua in
vas defluere potest.
Indigitamenta incantamenta, vel indicia.
Insignes appellantur boves, qui in femine et in pede album
habeunt, quasi insigniti.
Internecivum testamentum est, propter quod dominus eius
necatus est.
Increpita[n]to ferito.
Increpitare clamare, maledicere.
Inbelliam belli inscientiam.
Iecunanum victimarium.
Inori [m]inores.
Incalanto invocanto.
Ingens dicitur augendi consuetudine, ut inclamare, invocare.
Quia enim gens populi est magnitudo, ingentem per
conpositionem dicimus, quod significat valde magnum.

Torna all'inizio