non fecissent. Cum ecce anno septimo, usque ad expectati Natalis
sacras uigilias incolumis peruenit: sed leuis hunc in eisdem uigiliis
calor attigit, atque in ipso die, filiis suis expectantibus, Missarum
sollemnia implere se posse recusauit. Illi uero, qui de eius erant
egressione suspecti, simul ac unanimiter ad eum omnes uenerunt, sese
adstringentes, ut eodem die nequaquam acquiescerent Missarum sol-
lemnia celebrare, nisi pro eis apud Dominum idem antistes suus in-
tercessor accederet. Tunc ille compulsus his precibus, in episcopii
oratorio Missas fecit, et manu sua corpus Dominicum pacemque omni-
bus tribuit. Qui, cuncto ministerio oblati sacrificii paracto, ad
lectum rediit; ibique iacens, dum sacerdotes suos ac ministros circum-
stetisse se cerneret, quasi “Vale” ultimum dicens, de seruando uinculo
caritatis eos admonebat, et quanta debuissent inter se concordia uniri
predicabat. + Cum subito inter ipsa sancta exhortationis uerba uoce
terribili clamauit dicens: «Hora est!». Moxque assistentibus ip-
se suis manibus linteum dedit, quod ex more morientium sibi contra
faciem tetenderunt. Sicque sancta illa anima ad gaudia eterna
perueniens, a carnis corruptione soluta est.
Quem, fratres karissimi, quem uir ille beatus Cassius in
morte sua imitatus est nisi eum, quem in uita sua fuerat contempla-
tus? Dicens enim “Hora est”, de corpore exiit, quia et Ihesus, pe-
ractis omnibus, cum dixisset “Consumatum est”, inclinato capite, tra-
didit spiritum. Quod igitur Dominus ex potestate, hoc egit famu-
|
|