Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 194

libro VI


indignato patri potest dicere: 'Salutem et subiectionem in omnibus et per omnia filialem' vel 'Salutem et penitentiis filii misereri' vel 'Salutem et dictis non credere invidorum'.
Et hec ad presens de salutatione sufficiant.
20. (1) QUID SIT EXORDIUM.
(2) Exordium est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem. (3) Hoc autem evenit si eum benivolum facimus et docilem et attentum. Et licet hoc in exordio principaliter faciamus, tamen in reliquis partibus epistole idem possumus observare, ut si de recipiente laudabilia predicemus et de nobis cum humilitate loquamur.
21. (1) QUOMODO BENIVOLENTIA CAPTETUR.
(2) Benivolum reddimus ex circumstantiis rerum et meritis personarum, docilem prelibatione materie, attentum novitate rerum vel magnitudine vel utilitate vel etiam gravitate
(3) Set benivolentiam captamus quattuor modis, scilicet a nobis, ab auditoribus, ab adversariis et ab ipsis rebus, ea scilicet de personis et negotiis asserendo per que speremus favorem nobis ab auditoribus hesiberi.
(4) Quandoque igitur benivolentiam captamus a nobis tantum, quandoque a persona recipientis tantum, quandoque pariter ab utrisque. (5) A rebus ipsis captamus benivolentiam tam

Torna all'inizio