AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ubicumque promittuntur aeterna in veteri
lege, hoc est sub quadam figura et similitudine temporalium; et secundum hoc
etiam Deus se mercedem Abrahae constituit ad litteram, quasi remuneratorem
in multiplicatione seminis et in terrae promissae collatione. Vel dicendum, quod
hoc intelligitur de promissione communiter omnibus facta in veteri lege, non
autem de illa quae fiebat specialiter ad aliquos perfectos viros, qui ad legem
novam pertinebant.
Ad secundum dicendum, quod promissiones temporales non ponuntur in lege
quasi praemia virtutum, sed quasi incitamenta quaedam ad virtutem.
Ad tertium dicendum, quod sicut facere aliquid timore poenae est contra rationem
perfectae virtutis, tamen ducit ad virtutem; ita etiam facere aliquid propter
retributionem temporalem; et ideo sicut in lege fit comminatio poenae, ita
etiam potest fieri promissio temporalis mercedis.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ex ipso modo legislationis apparet
quod lex vetus est lex timoris, lex autem nova lex amoris. Lex enim nova ex
ostensione divinae caritatis initium sumpsit: quia in effusione sanguinis Iesu
Christi, qui fuit perfectissimae caritatis signum, novum Testamentum consummatum
est. Lex autem vetus in ostensione divinae potestatis, quae timorem
incutit, initium sumpsit; unde et in ipsa legislatione propter fulgura, voces, et
tonitrua terror audientes invasit, ut dicerent: «Non loquatur nobis Dominus, ne
forte moriamur», Exod. 20, 19; et ideo vetus lex homines praecipue inducebat
per comminationem poenarum; nova vero lex per beneficia exhibita, et speranda;
et hoc satis competebat statui humani generis, ut prius quasi rudis populus
per timorem poenae cogeretur, postmodum vero per amorem in bono perficeretur;
sicut enim timor est via ad amorem, ita lex vetus ad novam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ista differentia non tantum sumitur ex parte
observantium legem, sed ex modo editionis legis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod illi qui in veteri lege ex amore legem observabant,
perfecti erant; unde ad legem novam pertinebant, in qua est status perfectionis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis lex nova maiora supplicia comminetur,
tamen comminatio suppliciorum non est principalis inductio in legem novam,
sicut erat in lege veteri; sed magis promissio praemiorum, et commemoratio
beneficiorum quae ad amorem incitant; et ideo lex nova non timorem, sed amorem,
principalem radicem habet.
|
|