Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 488


Quod maxime rex cavere debet ne efficiatur tyrannus:
eoq uod pluribus modis corrumpatur
tyrannis quam regius principatus.
Cap. XIIII.

Licet per multa capitula praecedentia induxerimus reges
et principes ut non tyrannizent, sed ut recte regant
populum sibi comissum: adhuc in hoc capitulo
volumus alias rationes adducere, ostendentes quod si reges
cupiant suum durare dominium, summo opere studere
debent ne efficiantur tyranni, eo quod tyrannis et principatus
perversus pluribus modis corrumpitur, quam rectus
et regius principatus. Narrat autem Philosophus 5.
Politicorum tres modos corruptionis tyrannidis, dicens,
Tyrannidem corrumpi a se, a tyrannide alia, et a regno.
Corrumpitur enim tyrannis a seipsa. nam (ut dicebatur
supra) malum seipsum corrumpit, et si integrum sit importabile
sit. Tyrannis ergo propter perversitates et nequitias
quae congregantur in ipsa, corrumpitur et durare
non potest. Ideo dicitur in Polit. quod tyrannis quanto
intensior, tanto minus durat: iustitia enim urbanitatis ***.
quare cum a iustitia receditur, praeparatur via ut
corrumpatur principatus ille. Politia ergo quanto de se
magis a iustitia recedit, tanto ex se habet ut facilius corrumpatur.
reges ergo et principes si volunt suum durare
dominium, summe cavere debent ne a iustitia deviantes
in tyrannidem convertantur: et si eos aliquo modo
tyrannizare contingat, suam tyrannidem pro viribus moderare
debent, quia quanto remissus tyrannizabunt, tanto
durabilius principabuntur. Secundo tyrannis corrumpitur
ab alia tyrannide contraria. nam licet bonum
non contrarietur bono, eo quod sit uno modo: malum

Torna all'inizio