quaestio 1
Hic est triplex quaestio. Prima de amore in generali. Secunda de caritate.
Tertia de actu et modo caritatis.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1. Quid sit amor; 2. In quo sit; 3. De comparatione
eius ad alias animi affectiones; 4. De comparatione eius ad ea quae
in cognitione sunt.
ARTICULUS 1
Utrum definitio Dionysii de amore,
secundum omnem partem suam sit bona
Ad primum sic proceditur.
1. Dionysius 4 cap. De div. nom. sic definit amorem: «Amor virtus est unitiva,
movens superiora ad providentiam minus habentium», idest inferiorum: «coordinata
autem», idest aequalia, «rursus ad communicativam alternam habitudinem:
subiecta», idest inferiora, «ad meliorum», idest superiorum, «conversionem».
Sed videtur quod inconvenienter definiatur hic amor. Nulla enim passio
est virtus, ut dicitur 2 Eth. Sed amor est passio. Ergo non est virtus.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod amor est iam habiti. Sed illud
quod iam habitum est, quodammodo est unitum. Ergo amor non est virtus unitiva,
sed unionem sequens.
3. Praeterea, illud quod magis salvatur in dissimilitudine non habet vim uniendi.
Sed amor magis salvatur in dissimilitudine quam in similitudine. Videmus
enim quod artifices unius artis, sicut figuli, corrixantur ad invicem; cum aliis
autem artificibus pacifice vivunt. Similiter stomachus vacuus cibum amat, quem
plenus abhorret. Ergo amor non habet vim uniendi.
4. Praeterea, Dionysius, inter proprietates amoris ponit acutum
et fervidum; et etiam liquefactio ponitur effectus amoris; Cant. 5, 6: anima
mea liquefacta est. Dionysius etiam ponit effectum amoris
extasim, idest extra se positionem. Haec autem omnia ad divisionem pertinere
videntur, quia acuti est penetrando dividere; fervidi vero per exhalationem
resolvi; liquefactio autem divisio quaedam est congelationi opposita: quod
etiam est extra se positum, a seipso dividitur. Ergo amor magis est vis divisiva
quam unitiva.
5. Praeterea, omnis concretio est quaedam unio. Ergo superfluum fuit utrumque
ponere in definitione amoris, unitivum, et concretivum.
6. Praeterea, amor est passio. Sed passionis non est movere, immo motionis et
actionis effectum esse. Ergo amor non est movens superiora, ut ipse dicit.
|
|