Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 307


decipi. Crederemus aliquando bene concludere
et concluderemus falsum: eo quod ignoraremus arguendi
modum. Sicut igitur necessaria est grammatica, quae
est directio linguae, ne erremus in loquendo: sic secundum
Alpharabium necessaria est Dialectica, quae est directio
intellectus, ne erretur in arguendo. Tertia scientia liberalis
dicitur esse Rhetorica. Est autem Rhetorica,ut innuit
Philosophus in Rhetoricis suis, quasi quaedam grossa dialectica.
Nam sicut fiendae sunt rationes subtiles in scientiis
naturalibus et in aliis scientiis speculabilibus,sic fiendae
sunt rationes grossae in scientiis moralibus, quae tractant
de agibilibus. Quare sicut necessaria fuit dialectica,
quae docet modum arguendi subtilem et violentiorem: sic
necessaria fuit rhetorica,quae est quaedam grossa dialectica
docens modum arguendi grossum et figuralem. Haec
autem necessaria est filiis liberorum et nobilium, et maxime
regum, et principum: quia horum est conservari
inter gentes et dominari populo, qui non potest percipere
nisi rationes grossas et figurales. Quarta scientia liberalis
dicitur esse Musica. haec secundum Philos. 8. Polit.
convenit ipsis iuvenibus, et maxime filiis liberorum, et
nobilium propter rationes multas. Quarum una est, quia
pueri nihil tristabile sustinere possunt: quare si debent eis
aliqua delectabilia concedi,dignum est quod ordinentur
ad delectiones innocuas: quare (secundum eundem Philosophum)
musica est consentanea naturae iuvenum, quia
habent innocuas delectationes. Secunda ratio ad hoc idem
esse potest, quia (ut Philosophus innuit in eodem 8. Poli.)
mens humana nescit ociosa esse. Ideo (ut videtur) ocium
bonum est aliquando interponere inter delectationes musicales,
quae sunt licitae et innocuae. Maxime autem hoc
decens est filiis liberorum et nobilium, qui non vacantes
moechanicis artibus, remanent ociosi, nisi studerent literalibus
disciplinis, et nisi suis exercitiis interponerent delectationes
musicales, quae sunt licitae et honestae. Tangit

Torna all'inizio