Stephanus II papa: Epistolae

Pag 497


videre, “eruperunt tenebrae”, et facta sunt novissima nostra peiora prioribus. Considera,
fili, considera et omnino percogita – per Deum vivum te coniuro –: quoniam et
nostra et omnis Romanorum populi animae post Deum et eius principem apostolorum
in tuam a Deo protectam excellentiam et gentem Francorum a Deo tibi commissae
pendent, quia, ut praelatum est, in tuo gremio nostras commisimus animas; et si
perire, quod absit et avertat divina clementia, nos contigerit, perpende, obsecro, et
omni modo perpensa, in cuius anima respiciat ad peccatum. Certe enim omnino crede,
christianissime, si nobis aliqua evenerit calamitas, quod absit, periclitandi, tu de
omnibus, a Deo protecte, dilectissime nobis, ante tribunal Dei eris redditurus rationem
cum omnibus tuis iudicibus, quoniam, ut praelatum est, nulli alio nisi tantummodo
tuae amantissimae excellentiae vel dulcissimis filiis et cuncte genti Francorum –
per Dei praeceptionem et beati Petri – sanctam Dei ecclaesiam et nostrum Romanorum
rei publicae populum comisimus protegendum.
Ecce omnes nostros dolores et anxietates atque angustias tuae a Deo protectae
bonitati innotuimus. Tu vero, excellentissime fili et spiritalis compater, age et libera
post Deum in te confugientes, ut, fructum bonum afferens, in futuri examinis die
mereatis dicere: “Domine meus, princeps apostolorum beate Petre, ecce ego clientulus
tuus, cursum consummans, fidem tibi servans, ecclaesiam Dei a superna claementia
tibi commendatam de manibus persequentium defendens liberavi et, adsistens inmaculatus coram te, offero tibi pueros, quos mihi commisisti de manibus inimicorum
eruendos, sospes atque incolumes exsistentes”. Tunc, et in praaesenti vita regni gubernacula
tenens etiam et in futuro saeculo cum Christo regnans, caelestium praemiorum
gaudia adipisci merearis, audiens nimirum paternam desiderabilem vocem illam inquientis:
“Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis praeparatum est
ab origine mundi”.
Incolumem excellentiam tuam superna gratia custodiat.
EMBOLUM.
Opere namque direximus ad vestram christianissimam excellentiam praesentem
nostrum missum Georgium, reverentissimum ac sanctissimum fratrem et coepiscopum
nostrum, atquae Warneharium relegyosum abbatem, missum vestrum, seu Thomaricum
et Comitam, magnificos, idem missos nostros. Qui vobis nostros omnes dolores et
cunctas dissolationes, quas a Langobardorum gente et eorum protervo rege passi
sumus et assidue patimur, vobis subtili enarratione, sicut propriis oculis viderunt,
viva voce dicere debeant. Quibus et in omnibus tamquam nobismet ipsis credere iubeat
christianissima excellentia vestra et nostram liberationem nimis festinanter provocare.
Et coniuro te per Deum vivum et verum, a Deo protecte fili et spiritalis
compater, ut nequaquam amplius discredas nostras afflicciones et nullo modo
neclectum ponatis ad liberandum nos, ne, quod absit, si amplius credere distuleris
et neclexeris nos eruendum, nobis, quod avertat divinitas, inruat calamitas pereundi
et vobis pertineat ad magnum detrimentum et peccatum atque condemnationem
in praesenti et aeterna vita, quia vobis animas omnium nostrum Romanorum tradidimus.
Sed magis magisque, ut praelatum est, coniuramus te, a Deo servate, excellentissime
fili et spiritalis compater, per patrem et filium et spiritum sanctum,
trinitatem indivisam, ut nostras tribulationes et angustias atque dolores et desolationes
credere iubeatis sine qualibet ambiguitate et nobis propter Deum subvenire et ad

Torna all'inizio