et habet virtutem per quam est in potentia, ut efficiatur in actu determinatae
cognitionis a specie rei sensibilis, factae intelligibilis actu: et haec virtus vel
potentia dicitur intellectus possibilis: et harum duarum virtutum operationes
sequitur omne nostrum intelligere, tam principiorum, quam conclusionum;
unde apparet falsum esse quod quidam dicunt, habitum principiorum esse intellectum
agentem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod intellectus non negatur esse forma materialis
quin det esse materiae sicut forma substantialis quantum ad esse primum; et
ideo oportet quod ad divisionem materiae, quae causat diversa individua,
sequatur etiam multiplicatio intellectus, idest animae intellectivae. Sed dicitur
immaterialis respectu actus secundi, qui est operatio: quia intelligere non
expletur mediante organo corporali, et hoc contingit quia ab essentia animae
non exit operatio nisi mediante virtute eius vel potentia; unde cum habeat quasdam
virtutes quae non sunt actus aliquorum organorum corporis, oportet quod
quaedam operationes animae sint non mediante corpore.
Ad secundum dicendum, quod quandocumque coniunguntur duo quorum unum
est potentius altero, et trahit ad se illud, habet aliquam virtutem praeter illud
quod sibi subiicitur; ut patet in flamma; quia ignis vincens vaporem cui coniungitur,
habet virtutem illuminandi, ultra quam possit se extendere actio vaporis
incensi calefaciendo. Cum ergo in coniunctione formae ad materiam forma
inveniatur dominans; quanto forma est nobilior, et magis vincens materiam,
tanto magis poterit habere virtutem praeter conditionem materiae. Unde quaedam
corpora mixta praeter virtutes qualitatum activarum et passivarum, quae
tenent se ex parte materiae, habent quasdam virtutes quae consequuntur speciem,
ut quod magnes attrahit ferrum: et magis hoc invenitur in plantis, ut patet
in augmento quod terminatur per virtutem animae, quod non posset esse per
virtutem ignis, ut dicitur 2 de Anima: et hoc adhuc invenitur plus in
animalibus, quia sentire omnino est supra virtutem qualitatum elementarium: et
perfectissime in anima rationali, quae est nobilissima formarum; et ideo ipsa
habet quasdam virtutes in quibus nullo modo communicat corpus, et quasdam
in quibus communicat.
Ad tertium dicendum, quod secundum Avicennam species intellecta
potest dupliciter considerari: aut secundum esse quod habet in intellectu, et sic
habet esse singulare; aut secundum quod est similitudo talis rei intellectae,
prout ducit in cognitionem eius; et ex hac parte habet universalitatem: quia non
est similitudo huius rei secundum quod haec res est, sed secundum naturam in
qua cum aliis suae speciei convenit. Nec oportet omne singulare esse intelligibile
|
|