Solutio
Respondeo dicendum, quod iuramentum proprie fit ad confirmationem eorum
quae in dubium veniunt audienti, de quibus loquens vel certitudinem habet, vel
dicit se habere; et de illis dubiis quae ex sui natura dubitationem habent, sicut
sunt facta contingentia, quae per rationem confirmari non possunt. In aliis
enim ridiculum videtur iuramentum exhibere. Horum ergo dubiorum certitudo
fieri non potest nisi per aliquem cuius scientiae nihil desit, et cuius veritas
infallibilis sit. Hoc autem in solo Deo invenitur; et ideo eius testimonium solum
ad huiusmodi confirmationem efficax est. Sed testimonium eius aut assumitur
ad huius confirmationem quod iam exhibitum est; et hoc non vocatur iuramentum,
sed magis probatio per auctoritatem; vel invocatur ad exhibendum; et hoc
proprie iuramentum est. Et ideo aliquod iuramentum fit in quo simpliciter divinum
testimonium invocatur, ut cum dicitur: «Testis est mihi Deus»: aliquod
vero in quo ipsius testis invocati reverentia, qui testimonium credibile facit,
proponitur vel in seipso, ut cum dicitur, «Per Deum», vel «Vivit Dominus»; vel
in aliquo eius effectu praecipuo, ut cum iuratur per caelum, vel per evangelium,
vel per sanctos. Aliquando vero ipse modus testificationis specificatur, ut cum
dicitur: «Si non est ita, hoc mihi accidat».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod cum quis per creaturam iurat, eius Deum
invocat. Hoc autem potest dupliciter fieri. Uno modo per aliquam creaturam, in
qua divina magnificentia ostenditur, quae in testimonium inducitur. Alio modo
dicitur in illa creatura effectus divinae testificationis exquiri, ut cum dicitur:
«Per caput meum»; vel «per salutem meam».
Ad secundum dicendum, quod Ioseph iurans per salutem Pharaonis, utroque
dictorum modorum iurare potuit, vel quasi oppignorans Deo salutem
Pharaonis, cui astrictus erat; vel in potestate Pharaonis divinam magnificentiam
venerans, et in testimonium inducens.
Ad tertium dicendum, quod hoc ipso quod Deus iudex efficitur, mendacium vindicans,
testificatur veritatem vel falsitatem dicentis.
Ad quartum dicendum, quod sicut veneratio quae fit summae maiestati, habet
specialem modum et nomen prae aliis venerationibus exhibitis quibuscumque,
dicitur enim latria; ita etiam invocatio testimonii infallibilis veritatis habet specialem
rationem et nomen testificandi prae aliis testimoniis; et ideo invocare
hominem in testem, et similiter servire homini, non est ei latriam exhibere, sicut
servire Deo. Ideo tamen licet per creaturam iurare, non autem creaturae
latriam exhibere, quia testificatio divina in manifestatione consistit: divina
autem nobis per creaturas manifestantur. Sed latria exhibetur ipsi inquantum in
se summus est, et ideo non exhibetur sibi in aliqua creatura.
|
|