adversus leones, nullamque tante magnitudinis feram neque tam sevam quam verbere caude non prosternant. Addebant insuper dentes illis esse, quales sevissimis apris insunt, qui si ulla possent arte, vel humano domari ingenio, nullum bellis aptius animal, nec ferocius esse, solereque suum equitem per medias acies ferre, quicquid obvium fuerit, vel pro corneo pede conterendo, vel dente lacerando.
Plura his adderem, nisi vester ingens risus negaret verbis fidem, rectius itaque me convertam ad illud genus cause, de quo mihi summa est cum adversario controversia.
Exemplum insinuationis, ut super expectationem auditoris comparatione.
Nihil arbitror magis convenire oratori optimo, quam se aptare tempori, et nonnunquam, ubi defessi oratores sunt, aliqua grata varietate animos eorum subinde reficere. Non itaque iudico me vobis hoc tempore molestum esse, si vim et consuetudinem vestrorum maiorum in administratione huius rei publice similitudine aliqua vel comparatione expressero. Sicut enim peritus gubernator navis non semper eundem cursum tenet, quamvis unum petat portum, sed clavum prout ventorum fert impetus moderatur; sic etiam nostri maiores, quibus respublica seipsum commiserit, tum si unum finem semper intenderent, tamen pro temporum varietate leges et instituta civitatis exponebant. Ex quo factum est, ut reus absolveretur pro eodem crimine, alio tempore gravi supplicio coerceretur, neque iniuria, cum patrie commoda, non magis aliter tractari possint, quam adversus tempestates et sevos pelagi fluctus securi navis dirigi. Merito itaque precipuam adepti sunt laudem. Exemplumque posteris sibi reliquerunt, quonam tranquille possit ac tute regi civitas. Quare non possum non bonam de vobis spem concipere, quom aspicio tanti vos successores nominis et quid pro tempore ac personarum varietate decernendum sit. Considerate, dicam ergo illud, quod ad veritatem
|
|