Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 61


V.
UNDE DICATUR EPISTOLA
Dicitur autem epistola ab epi , quod est « supra »,
et stolos , quod est « missio » in epistola, quasi « supra
missio », quia supra intentionem mittentis gerit officium
nuntiale ; vel quia epistola in dignitate preminet
simplici missioni. Volunt tamen quidam
quod dicatur ab episto , quod est « perfecte credo », unde
pistin grece dicitur, idest « fides », quoniam epistola
nostre intentionis fidissima est interpres.
VI.
QUARE FUIT INVENTA EPISTOLA
Inventionis epistole dicitur .causa duplex
Prima, ut amicorum celarentur secreta.
Secunda fuit necessaria, quia non tam honeste
nec tam perfecte voluntatem nostram per nuntium
quam per litteras absentibus declaramus. Nam,
ut ait Ovidius
His archana notis terra, pelagoque feruntur;
Inspicit acceptas hostis ab hoste notas.
Et quidam alius prudenter de ipse loquitur ita
dicens
Hac duce mens loquitur, auditur qui tacet, absens
Inpetrat, aspirat gratia, vernat amor.

Torna all'inizio