| legatis, ut insimul ligarentur, et conspiratione
 facta cum Ianuensibus rebellibus nostris,
 galearum copiam armari fecerunt: cum quibus
 ad Papam, Romam pro maiori caussa coniuraverant
 advenire. Ad quorum impedimentum
 transitum, et accessum, nos diu ante praevisam
 convenire fecimus apud Pisas victoriosam
 classem galearum. Quae, eorum
 praecognita motione in locis et portubus, quae
 latenter vel in alto mari praeterire non poterant,
 veluti necessario navigabilia transitura,
 eis transeuntibus potenter occurrit: et adgressis
 galeis nostris, galeas eorum, praepotens
 Dominus, qui de alto videt, et judicat
 aequitatem, viam eorum et excogitatam malitiam
 meditatur in viribus, et potentia nostra,
 quam effugere terra marique non poterant,
 Domino faciente, legatos simul tradidit, et
 Praelatos: et tribus eorum galeis immersis
 in mari, ac omnibus qui vehebantur in eis, sine
 spe recuperationis amissis, viginti et duae galeae,
 non sine magna caede navigantium, cum
 personis et rebus victae sunt a galeis nostris, et
 triumphaliter occupatae. In quibus praedicti
 tres legati, cum Archiepiscopis et Episcopis,
 Abbatibus, et multis aliis Praelatis et nunciis,
 et Praelatorum procuratoribus, et ultra
 centum Ambasiatoribus civitatum rebellium
 Lombardorum, qui ad praefixum Concilium
 | 
 |