Comes autem urbem ingressus, ut funus filii conspexit, intolerabili dolore corripitur;  
omnesque, qui cum ipso advenerant, doloris participes facti, lacrimoso planctu rapiuntur;  
pluresque patris dolor, quam Jordani mors, ad lacrimas pertrahebat. Urbs tota lacrimoso  
ululatu ventilatur, in tantum, ut ipsos Saracenos, nostro generi invisos, non quidem ex amore,  
sed ex moerore quo nostros affici videbant, pietatis affectus pervadens, ad lacrimas usque  
pertraheret. Comes itaque, funus decenter ordinans, Traynam corpus, ad porticum sancti  
Nicolai, solemniter humandum deducit, multa beneficia eidem ecclesiae, sed ed aliis, pro  
redemptione animae eius conferens: anno Domini incarnationis MXCII.  
Porro cives urbis Pentargae, quae juris Jordani hactenus fuerat, mortem Jordani, quem  
plurimum pertimescebant, audientes, casso gaudio rapiuntur atque, in insolentiam prorumpentes,  
jugum nostrae gentis rebellando a se excutere frustra nituntur. Nam comes, filio  
humato, nil remoratus, cum sola familia sua illos obsessum vadit, expeditionem ab omni  
Sicilia se illuc subsequi imperans. Sicque vi superans, illos, qui tam inepti consilii auctores  
fuerant, suspensos extinxit; reliquos tormentis diversis afficiens, urbis stultitiam sedavit.  
XIX. - Patre orbo, gravi morbo sic sublato filio,  
Ne doleret, quod careret haereditali gaudio,  
Ditat prole, quasi flore superna provisio.  
Impraegnatur ac gravatur, matris gaudens uterus  
Intumescit: infans crescit naturae successibus.  
Orat pater, sed et mater, Deum, ut sit masculus.  
Implet vota forma tota, dum semen coagulat.  
Fit natura jam secura infra matris viscera!  
Nonus mensis spe suspensis, sic partus accelerat.  
Infans prodit; nullus odit: fit cunctis laetitia.  
Obstetrices sunt felices ad maris inditia.  
Nuntiatus puer natus nova praestat gaudia!  
Mater audit, unde plaudit, fit doloris nescia;  
Festinatur: nuntiatur haec patri laetitia!  
Qui congaudens atque plaudens, thura precum coelitus  
Supplex litat atque ditat legatum muneribus.  
Plura jubet, prout lubet, largiri pauperibus.  
Dolor mortis, gravis, fortis, jam sublati filii  
Sit lenitus et oblitus spe nascentis gaudii.  
Simon, fonte pictus fronte inunctione chrismatis,  
Haeredatur: solidatur dux futurus siculus.  
Calabrenses suos enses sibi optant adici  
Pater totum implet votum, dum concedit fieri.  
XX. - Porro dux Rogerius, uxorem habens praeclarae nobilitatis, neptem videlicet  
Francorum regis Philippi, filiam Flandrensium marchionis Roberti, quem Frisium appellabant, 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
  
35 
  
  
  
 
  |