totorum, dativo totis, accusativa totos totas tota, vocativo o toti
totae tota, ablativo ab his totis.
Alius alia alium, genitivo alius, dativo alii, accusativo alium. Alter
altera alterum, genitivo alterius, dativo alteri. Alteruter alterutra
alterutrum.
Quis vel qui quae quod vel quid, genitivo cuius, dativo cui, accusativo
quem quam quod vel quid, ablativo a quo vel a qui a qua vel
a qui a quo vel a qui; et pluraliter qui quae quae, quorum quarum quorum,
quis vel quibus, quos quas quae, a quis vel a quibus.
De tertio modo pronominis. Tertius modus pronominis est, qui per
omnia sequitur regulam mobilium nominum sic: nominativo meus mea
meum, genitivo mei meae mei, dativo meo meae meo, accusativo meum
meam meum, vocativo o mi mea meum, ablativo <a> meo mea meo;
et pluraliter nominativo mei meae mea, genitivo meorum mearum meo
rum, dativo meis, accusativo meos meas mea, vocativo o mei meae mea,
ablativo a meis.
Nota. Notandum autem quia cum deberet meus facere vocativum
o mee, causa melioris sonoritatis convertit duas ee breves in i longam
et facit o mi.
Intende eodem: nominativo tuus tua tuum, genitivo tui tuae tui;
nominativo suus sua suum, genitivo sui suae sui; noster nostra nostrum,
genitivo nostri nostrae nostri, dativo nostro nostrae nostro; vester
vestra vestrum.
De quarto modo. Quartus modus pronominis est, qui per omnes
casus sequitur declinationem nominum tertiae declinationis, ut hic et
haec nostras et hoc nostrate, genitivo huius nostratis, dativo huic nostrati;
nominativo hic et haec vestras et hoc vestrate.
Quot sunt pronomina de quibus nulla dubitatio potest esse apud
Latinos? Quindecim: octo primitiva et septem derivativa. Primitiva:
ego tu sui ille ipse iste hic is; derivativa: meus tuus suus noster et vester,
nostras et vestras.
Quo modo derivantur? A genitivo mei i mutata in us venit meus;
mutata us in a fit mea; conversa vero a in um dicimus meum. A genitivo
nostrum vel nostri <str>i mutata in ster fit noster; ster autem conversa
|
|