Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 687


f. Forma taxacionis expensarum.
Olim in causa que inter P actorem ex parte una et R
reum super quibusdam decimis ex altera vertebatur nos
frater I permissione divina cantuariensis archyepiscopus
tocius Anglie primas pro dicto P contra dictum R diffinitivam
sentenciam tulimus, taxacionem expensarum nobis
in posterum reservantes.
Instante vero postmodum P predicto, sepe dictum R
ad videndum fieri taxacionem huius fecimus ad nostram
presenciam evocari.
Ipsis igitur partibus coram nobis in iudicio constitutis,
predictas expensas in iiii marcis steriligensibus presencium
tenore taxamus, recipientes corporale iuramentum
a P predicto quod ipsas iiii marcas in causa expenderat
supradicta.
Facta fuit dicta taxacio per dictum iudicem pro tribunali
sedentem, ut superius scriptum est, in loco . . presentibus
. . et . . anno domini etc.
M.
Quia, si a diffinitiva sentencia non appellatur, vel appellatur
et appellans non prosequatur causam appellacionis
infra terminum a iure vel ab homine sibi datum, ille pro
quo lata est sentencia petit interdum litteras executorias,
ideo certam formam de ipsis litteris executoriis hic notabo.
Forma litterarum execucionis sentencie.
Frater I etc. dilecto in Christo filio . . salutem etc.
Dudum inter P de . . loco ex una parte et R loci
eiusdem super quibusdam decimis ex altera orta materia
questionis, idem P prefato R coram nobis libellum obtulit
continencie infrascripte: coram vobis reverendo patre domino
I
etc. ponatur tenor libelli, demum dicatur sic:
Super quo quidem libello lite legittime contestata, et
iuramento calumpnie ac de veritate dicenda prestito

Torna all'inizio