Patre quidem cupide mercaturis inhiante,
Cogitur involvi curis Franciscus eisdem;
Subtrahitur studio, laicisque dicatur agendis.
Non apices sed opes ex tunc curare docetur,
Nec matris sinitur intendere simplicitati.
34.
II. Variatio et additio.
48.
Inde fit ut pravum iuvenis conversus in arcum
Terrenis inhiet, lucrosa negotia curet,
Apparensque bonum plus exsistente sequatur.
Mens tamen eius erat bona naturaliter, omni
Impermixta malo; sed conversatio mores
Plus sibi prava bonos conformat, quam bona pravos;
Mitis enim, largus, clemens, affabilis, inter
Ipsos curarum strepitus insignia quaedam
69. Virtutum retinet, meriti praesaga futuri.
His adeo viguit, ut in ipso turbine mundi
Flore pudicitiae vernaret, uti rosa spinis
Obsita nec laesa; miserisque pius miserator
His dare semper opem nullumque repellere vellet.
A puero namque secum miseratio crevit
Unde bonis meruit maioribus accumulari.
Multiplicis pietas augmenti lucra meretur,
Multimodumque suis fructum cultoribus affert.
Sed praeter morem, pariente recentia casu,
Accidit ut cuidam semel exprobraret egeno.
Deinde recordantem pro quanti nomine Regis
Quam supplex mendicus eum, quam parva rogasset
Munera, poenituit non indulsisse roganti;
Neve malum vitii generare frequentia posset,
|
|