ipsius casalis medietas in integrum. infra Urbem etiam una 
domus reinvestita est in hoc monasterio cum curte ante se et 
alia curte ante portam Sancti Andreę. et alia domus quam 
contendebat Gregorius filius Ursi pręsbyteri de Male Passia cum 
scala marmorea et curte  ante eam et medietate putei aquę vivę, 
porta introitus et cripta maiori et duabus atteguis. et quędam 
res ad Campum Sancti Benedicti in Valle Ceneraria. domna 
quoque Rogata filia Crescentii et uxor Octaviani contulit in hoc 
monasterio ęcclesiam Sanctę Marię in Massa et loco Formelli, et 
casalem Petrocii, et casalem Leonis Sabinensis, et casalem Petri 
Leonis ferrarii. in Maceriano autem vocabulo Sumati prędictus 
abbas Guido accepit per concambium modiola quadraginta. 
est quasdam res in Sectiniano, ubi est ęcclesia Sancti 
Stephani, et in monte Maialinę, et Cerquito Plano, et Bacciano, 
et Salisiano, et Roccam cum ęcclesia Sancti Thomę et pertinentia 
Campi Longi, cuius fines sunt: scrimen montis Maialinę, rivus 
Atriani qui venit in Roccam quam tenent Bucco et Gualafossa, 
deinde rivus Ponticelli, inde venientes in rivum Cancelli et in 
Portellam, et per viam in rivum Sancti Marcelli, exinde in res 
huius monasterii quas tenent filii Tebaldi et venientes in rivum. 
et alia res in Meiana ubi est ęcclesia Sancti Silvestri. in 
Ortelle terra et vinea cum ęcclesiis Sancti Laurentii et Sancti Benedicti. 
in territorio Reatino ad Campum Liscum modia .XX. 
et ad Undam casalicium unum. in Cozano et in Luniano 
portio Iohannis Sintari filii et de curte Cesonis. in urbe 
Roma ad Gattum Secuta de aquimolo et aqua et sandali portio 
Iohannis primicerii. et alia  portio Leonis dativi iudicis de 
Maximo. et iuxta Thermas Alexandrinas domus Lamberti 
et Azonis de Spampina. in Ortelle de rebus et ęcclesiis 
quondam Iohannis portiones .VII. in colle Baiano territorii
  |  
  |