Tunc Sacerdos ille, Episcopo concedente, de domo
sua ecclesiam in honorem Virginis Agathae construi
fecit, ibique serviens sub habitu monachali sanctissime
suam vitam finivit.
Cap. II
S. Agathae corpus Catanam relatum. Facta eo
die miracula.
11. Haec iamque narravimus, ut immensa miracula,
quibus summa Clementia suam Virginem
honoravit, liquerent. Ad historiae igitur seriem redeamus.
Repositis itaque artubus in pharetris Virginis gloriosae,
ad inde dicti Gislibertus et Goselinus navigio
recedentes, brevi pervenerunt in Siciliam. Sed priusquam
cetera prosequamur, de situ loci quaedam maiorum
relatione dicamus. Sicilia a Siculo Herculis filio
nuncupata, una provinciarum Italiae fore perscribitur,
a qua parui admodum freti, sed periculoso seiuncta
dissidio, tribus promontoriis dextra laevaque
protenditur, Peloro, Pachyno, atque Lilybaeo. Fretum
illud, quo ab Italia disseparatur, ut diximus,
Charybdin et Scyllam habet, quae fabulose dicitur
succincta canibus, et navigantium delatrare naufragia.
Huic adiacet Messana, civitas insignis aedificio, rebus
opulentissima, quae locorum dignitate merito totius
provinciae caput extat. Ad hanc praedicti viri Reliquiarum
beatissimae Virginis Agathae portitores navigatione
peracta venerunt, et in ea iam securi manentes
pausaverunt per triduum.
12. Gislibertus autem, quod mente captabat, implere
desiderans, salubri percepto consilio, Messanae
socium, nihil de eius legalitate diffidens, cum corpore
Deo dicatae Virginis in quadam domo reliquit, et ad
Cataniam propere veniebat. Ego autem Mauritius,
qui eiusdem urbis pontificatu fungor immeritus, tunc
temporis in quodam castro Ecclesiae nostrae, quod Iacium
dicitur, commanebam; cum idem vir illuc adveniens,
ad me se velle secretum loqui professus est: praemissoque
salutationis alloquio, remotis omnibus, solus
cum solo locutus, postquam perpendit me toto nisu,
totoque mentis affectu, beatissimi corporis affectare
Reliquias, et illius Evangelici negotiatoris exemplo,
qui pretiosam margaritam inveniens, eam venditis
omnibus comparavit; omnia mihi commissa pro loco
et tempore pro tanto thesauro dare paratissimo seriatim
gesta detexit. Et, ut secum duos de Fratribus nostris,
ad sanctarum Reliquiarum subvectionem, mandare
|
|