de numero bonorum, nunc autem, in eundo et redeundo ad
acquirendum de legibus et me de altera in alteram transferendo,
detinebar a maximo bono et magna misericordia
quam posse[m] exercere. Et erit finis meus peius agere, preter
quam petitioni mee satisfiat. Et forsitan, in eundo et redeundo,
adueniet mihi quod aduenit cuidam (equo) de quo dicitur.
Quoniam cum quidam mulierem habentem virum
adamaret, et ageret cum ea, fecit sibi mulier meatum sub
terra protendentem a domo sua vsque ad domum illius; fecit
foramen meatus in domo sua apud quendam lacum in quo
prius puteus extiterat pro temporibus necessitatis et timoris,
ne quando superveniret eis subito maritus. Quadam vero
die, dum amasius staret cum muliere, superuenit maritus
in ostio. Et ait mulier amasio suo: Festina et recurre ad
meatum qui est apud locum putei. Et festinans ille ad
locum non inuenit puteum, quoniam priuatus iam erat. Et
rediens ad mulierem, dixit: Iam iui ad locum quem dixisti
mihi, et ibi puteum non inueni. Cui dixit mulier: O stulte,
quid tibi de puteo meo? Indicaui tibi puteum, nisi vt indicaret
tibi foramen meatus. At ille respondit: Non bene fecisti.
Non enim puteum, cum non esset, nominare debuisti, qu[oni]am
exhibuisti me huic periculo. Cui dixit mulier: Ve tibi!
Relinque fatuitatem tuam et verborum multitudinem, et recede
in viam tuam. Dixit ille: Quo ibo? quod tu mihi verba
instituisti? nescio quid faciam. Set antequam sermonem perfecerit,
intrauit paterfamilias et, illo inuento, verberauit eum,
et vltimo duxit eum ad iudicem de maleficio accusando.
Et factum est, cum pauerem ne mihi in eundo et redeundo
acciderit sicut illi. Visum enim [est] mihi vt non inducatur
mihi super hoc negocio de timore magis quam perceperim, et
|
|