cum illos repente David invasit, eosque a vespera usque in vesperam
diei alterius percutere non cessavit. At contra Helias dicit : Vivit Dominus
exercituum, ante cuius conspectum sto . Sto, inquit, non sedeo, non oscito,
non marcesco, cui etiam a Domino dicitur: Egredere et sta in monte
coram Domino . Non ait sede, sed sta coram Domino. Numquid et David
atque illi septem chori cum eo sedebant coram arca Domini, et non
potius sicut scriptura testatur: Ipse rex percutiebat in organis, et saltabat
ac subsiliebat totis viribus ante Dominum ? Sicque ducebant arcam in
iubilo et clangore bucinae. Nota quoque, quod ait Dominus Moysi:
Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent
Stetit ergo ibi cum Domino Moyses quadraginta dies et noctes,
panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis
|
|