Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 104


Merito diabolum pacis Egipti conciliatorem notavimus. Ipse enim
prime seditionis in celo inite princeps et auctor estitit. Ipse primum
hominem sibi in eandem impietatis conspirantiam federavit. Ipse a primis
usque ad ultima secula quoscumque valet suis nititur numeris aggregare.
Etenim scriptum est: Post se omnem hominem trahit et ante se innumerabiles.
III.
Quod pacem istam maxime superbia edificet.
Hanc nefastam pacem licet diversis ex causis diversa mala facere consueverint,
principaliter tamen eam superbiam efficere gigantum tibi monstrat
excessus; qui profecti ab oriente invenerunt campum in terra Sennaar
habitaveruntque in eo et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et
turrim, cuius culmen pertingat ad celum, et celebremus nomen nostrum,
antequam dividamur in universas terras
. Civitatem hanc vere conventum
malorum putabis, si locum, ubi edificatur, adverteris. Non enim in
montis arduo fundatur hec civitas sicut civitas dei, cuius fundamenta
sunt in montibus sanctis, sed in campo Sennaar, campo videlicet gramineo,
hoc est latitudine et virore corporee voluptatis. Gigantea vero proceritas
quid aliud quam tumentis superbie nuntiat celsitatem? De quo et
psalmigraphus meminit: Vidi impium superexaltatum et elevatum
super cedros Libani.
Gigantes ergo ab oriente moti in unum campum conveniunt, dum mali
ab eo, qui oriens ex alto est, per typum superbie descendentes in unum
carnalis vite sodalicium combinantur; quamquam ipsa superbia, que huius
pacis concordiam innodat, eam postea violet et dispungat, utpote que
singularitatis privilegium semper appetens esse communia que diligit
aspernatur. Unde Salomonis attestatur Proverbium, quia inter superbos
semper iurgia sunt
, dum videlicet singuli pre ceteris id sibi conantur
ascribere, quod nequaquam potest in singulis eminere.

Torna all'inizio