marepais, pro remedio anime mee, feci et te Radipertum notarium  
scribere rogavi. 
HIS temporibus, Landulfus comes, derelicta Capua vetere, ascendit  
habitaturus in monticulum qui dicitur Trifliscus, qui alio nomine dicebatur Sicopolis, anno dominice incarnacionis octingen-tesimo  
quadragesimo primo. qui post tercium annum defunctus 
est. nam XXti. quinque annis Capuam veterem et mensibus tribus 
tenuerat. cui succedit Lando filius eius, qui cum predictam civitatem  
quam pater suus edificaverat novam in predicto monticulo 
annis XIII. et menses VIII. dominatus fuisset, predicta civitas 
funditus igne consupmta est. tunc convocatis fratribus suis Landone,  
Pandone, et Landenulfo, cum Landulfo episcopo ad pontem 
Cansulini, condiderunt ibi civitatem, que nunc est Capua, in qua 
predictus Lando prefuit annis tribus et mensibus XIIII. tuncque 
Capuam cum Neapolitis infinita bella habere ceperunt. 
Supradictus autem abbas Teuto, causa utilitatis huius mona-sterii,  
commutavit cum principibus Beneventanis res et possessiones,  
quas habebat in Caudetanis, a quibus accepit possessiones et res  
inclitas, cum ecclesia Sancte Dei genitricis Marie, que vocatur in  
Oliveto. || 
  |  
  |