tempora fuit papa quidam, nomine Silvester, qui dum adhuc
esset iuvenis et in laycali habitu constitutus, arte magica diabolum
advocavit et homagium sibi fecit. dyabolus autem sibi
promisit quod magnos et multos sibi daret honores. ipse
igitur primo Remensis, postea Ravennas archiepiscopus est
effectus, tandem in summum pontificem est sublimatus. deinde
a dyabolo quesivit quamdiu viveret in hoc mundo. dyabolus
autem sibi respondit quod tandiu viveret donec in Ierusalem
missam celebraret. de cuius responsione valde fuit gavisus, sperans
se longe a morte esse, sicut longe erat a peregrinandi
voluntate. in urbe autem Rome est quedam ecclesia, que ad
Ierusalem dicitur, in qua cum ille in quadragesima celebraret,
dyabolo revelante, mortem suam vicinam esse cognovit. et cum
ille conquereretur quod dyabolus promissionem suam non servaverat,
dixit sibi quod suam promissionem utique sibi
|
|