Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 133b


enim quod modus per se stantis solum,
secundum quod opponitur modo
adiacentis, est modus significandi essentialis
specialis nominis. Et hoc non est verum,
immo modus per se stantis,
secundum quod presupponitur modus
significandi essentialis generalis nominis,
totum hoc est modus essentialis
specialis nominis in nomine substantivo,
et ita iste modus significandi essentialis
specialis compositior est modo significandi
essentiali generali nominis: addit
enim supra modum significandi essentialem
generalem.
<Ad 3-1-2 > Ad aliud dicendum, quod
non est necesse quod omne nomen sit
equivocum, sicut dicebatur, quia nomen
non significat substantiam cum qualitate
sicut veram rem, immo secundum quod
sunt modi transformatis a substantia et
accidente, ut dictum est.
< Solutio ad 3 >
Et tu queris, quare aliquid potest esse
univocum substantie et accidenti secundum
quod <sunt> modi, non autem secundum
quod sunt res. Dicendum ad
hoc, quod dissimilitudo est inter substantiam
et accidens in re <ex> una parte inter
substantiam et qualitatem, secundum
quod sunt modi, ex altera quia qualitas
que est modus non transformatur a puro
accidente, sed ab accidente partim et et a
substantia partim, quia transformatur a
qualitate que dupliciter est, scilicet qualitas
accidentalis et qualitas substantialis.
Et adhuc qualitas que est modus transformatus
ab istis, prout univocatur in

Torna all'inizio