: Itinerarium Federici secundi (Narratio qualiter imperator Federicus reaquisivit regnum s[ibi] rebel[latu]m quando accessit ad aquirendum Jerusalem et sepulcrum Cristi)

Pag 104


Riccardum de Mandama, qui cognoscentes quod imperator erat
retulerunt Troianis. Sed quia Troiani mutaverant consilium sub
dictu aliquorum de Troia propter invidiam voluerunt quod illi
milites dicerent quod ille non erat imperator Federicus: quod illi
dicere nec facere voluerunt. Propter quod ad rumorem populi
occisi sunt. Deinde miserunt imperatori quandam quantitatem
panis, aceti et ceparum pro victualibus suis et suorum et remisit
eis et magnus dolor oppressit eum de morte militum et scripsit
Troianis per hec verba quasi subridens ab extra:
Troia grates ago quod munera cara donasti.
Cepis et aceto pane pie nata cibasti.
Nostra messis adhuc viridis suo iacet in agro.
Ideo messoribus nondum cibaria paro.
Dona que remittimus pro vobis ipsa reserba:
donec redibimus urbs tua metenda sit erba.
17. Deinde per plures dies post hec iterum misit Troianis duos
fratres predicatores si possent eos reducere, quos Troiani similiter
occiderunt. Quod sciens imperator valde turbatus accessit versus
Troiam et scripsit eis [per hec verba]:

Torna all'inizio