Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 520


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quantum ad id quod habet de cognitione, fides
est fundamentum, non quantum ad id quod habet de aenigmate; unde quantum
ad id quod est fundamentum, manebit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis gloriae visio non sit contraria fidei
quantum ad id quod habet de cognitione, est tamen sibi contraria quantum ad
id quod habet de aenigmate; et ex hac parte eam expellit.
Ad tertium dicendum, quod perfectio et imperfectio cognitionis circa diversa
bene se compatiuntur, sed non circa idem; et ideo aliquis potest habere simul
imperfectam cognitionem de his quae pertinent ad unum, et perfectam de his
quae pertinent ad aliud. Sed non est simile in proposito; quia fides et visio gloriae
est de eodem.
Ad quartum dicendum, quod opinio et scientia, quamvis sint de eodem, non
tamen secundum idem medium, sed secundum diversa; et ideo possunt esse
simul; sed fides et visio patriae sunt de eodem, et secundum idem medium: quia
fides assentit veritati primae propter se, et similiter visio gloriae; et ideo perfectio
unius non patitur imperfectionem alterius. Cognitio autem matutina et
vespertina quamvis sint de eodem secundum rem, non tamen sunt de eodem
secundum idem esse; quia cognitio matutina est de re secundum quod habet
esse in verbo; cognitio autem vespertina de re secundum quod habet esse in
propria natura; et ideo non est simile.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod de habitibus oportet ex actibus iudicium
sumere. Est autem duplex actus; scilicet actus qui est actus imperfecti
inquantum huiusmodi, sicut motus; et actus qui est actus perfecti inquantum
huiusmodi, sicut operatio consequens formam. Contingit autem quandoque
quod actus perfecti inveniantur in imperfecto secundum quod iam participat
aliquid de perfectione, sicut aliquid de actu albi est in pallido. Quando ergo
imperfectum ad perfectionem venit, actus qui est eius inquantum habet aliquid
de perfectione in quam tendebat, manet quantum ad id quod est substantia
actus, sed tollitur quantum ad id quod erat de imperfectione actus; sicut loquela
balbutientis pueri tollitur, quando venit ad perfectam aetatem, quantum ad id
quod imperfectionis erat in ipso; manet autem quidquid erat de perfectione et
de substantia loquelae. Sed motus qui est actus imperfecti, quando pervenitur
ad terminum motus, non manet quantum ad aliquid substantiae actus, sed
quantum ad radicem, secundum quam motus inerat, quae erat proportio quaedam
et ordo imperfecti ad perfectionem.
Cognitio autem, inquantum huiusmodi, importat actum perfecti; et ideo cognitio
quae habetur in statu imperfectionis, manet quantum ad id quod cognitionis
est, imperfectione sublata. Spes autem inquantum tendit in arduum quod est
nondum habitum, et futurum expectatum, est sicut actus imperfecti, cum sit

Torna all'inizio