Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 265


a carcere Capitolii relaxavit. Sed, quia
dominus Rainaldus de filiis Ursi vocatus Capitolium
non conscendit, immo se in castro Marini
non sine audaci promptitudine receptavit, jamdictus
pseudochristianus contra eundem dominum
Rainaldum duxit copiosum exercitum Romanorum,
et castrum ipsum dura obsidione circumdat.
Cumque nequiret castrum ipsum, quod
quamplures de Urbe strenui milites et pedites tuebantur,
sicut firmiter credidit, expugnare, redit
ad Urbem furibundus et fremens. At, in Urbe commorans,
se non contentans in viros ecclesiasticos
et ecclesiae romanae devotos manus immaniter
injicere violentas, ad thesauros innumeros, quos
servabant ecclesiae, sceleratas manus execrabiliter
extendere non expavescit. Sunt enim Romae
diuturni mores, quibus non solum Romani qui aliquas
pecuniarum summas modo quolibet aggregant,
vel habent res alias pretiosas, quas, propter
latronum hostiumve incursus, in domibus propriis
conservare formidant, sed quamplures exteri et
vicini, libertatis petentes romanae suffragia, in
monasteriis et ecclesiis magna et multa deponunt
peculia, quae quandoque per longum tempus non
requiruntur a dominis, considerato quod in locis
ipsis cum integritate ac tutela consueverunt deposita
conservari. Ad haec itaque diripienda deposita,
contra ipsarum ecclesiarum privilegia libertatum,
praedictus domnus Henricus anxiis instat
conatibus, totoque incenditur mentis ardore;
sicque, praedo securus, Deum, ecclesiam, et homines
non verens offendere, loca depositorum hujusmodi
quadam audet promptitudine temeritatis
invadere. Hinc confringit sacrilegus ostia, hinc
sacristias violat sceleratus; hinc fur violentus
aperit cavernas clericorum. Inde argentea vasa
et aurea, inde sacras vestes, et quaeque praetiosa
diripit et asportat. Proh dolor! Lateranensis,
Sancti Pauli, Sancti Sabae, Sancti Basilii Aventini,
Sanctae Sabinae, ac aliorum monasteriorum
et ecclesiarum loca dolent et lugent suis disrobata
depositis; et, altis clamoribus conquerendo, pro
voce dant gemitum, et pro illati doloris incendio
suspiria et singultus. Orant ecclesiastici viri suppliciter,
et has voces sub eulogio lugubris infelicitatis
emittunt:
Cap. XXI
Lamentationes atque preces sacerdotum
Romae.
"O infelix urbs urbium Roma, tot sanctorum
patrum glorificis dotata reliquiis, tantaque
gentium alienarum frequentia in tuis venerabilibus
sanctuariis honorata; facta es nunc vicinis
opprobrium et subsannationis illusio gentibus,
quae circumstant. Venerunt, inquam,
gentes in hanc sanctorum hereditatem, quae in
cordis insipientia Deum in sanctis suis esse non
cogitant, dum diva templa polluere non formidant.
Comederunt ecclesiarum peculia, et loca

Torna all'inizio