Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 118


5. Praeterea, ille qui est in scientia perfectus, non est necesse ut alio illuminante
perficiatur. Sed Adam in primo statu etiam per Angelos fuisset illuminatus:
alias periisset naturalis ordo creaturarum, secundum quem natura angelica
inter divinam et humanam ponitur, ab una accipiens et in aliam refundens, ut in
4 cap. Cael. Hier. dicitur. Ergo non fuisset in scientia perfectus.
SED CONTRA, nomina imponuntur rebus ex proprietatibus earum sumpta; quia
unaquaeque res nominatur ab eo quod in ipsa est nobilius. Sed Adam animalibus
nomina imposuit, ut Gen. 2 dicitur. Ergo in principio suae creationis animalium
naturas cognovit, et per consequens aliarum rerum.
Praeterea, quanto aliquid est nobilius, tanto minus decet esse defectum in eo.
Sed in corpore Adae nulla fuit imperfectio in statu innocentiae. Ergo multo
minus fuit imperfectio in intellectu eius.
Solutio
Respondeo dicendum, quod illam scientiam necesse est homini in primo statu
attribuere sine qua imperfectus fuisset, et nihil amplius. Tunc autem alicuius scientia
imperfecta dicitur, quando non novit aliquid eorum quae ad ipsum pertinent; et
ideo nulla notitia eorum quae ad hominem pertinebant, in primo statu homini
defuisset. Pertinebat autem ad ipsum dispositio sui ipsius in actibus propriis; et
ideo dicitur cognitionem perfectam habuisse eorum quae ab ipso agenda vel vitanda
erant. Similiter etiam ad ipsum pertinebant aliae creaturae, inquantum propter
ipsum factae erant, ut vel ab ipsis emolumentum acciperet, vel eis praeesset, et eas
gubernaret; et ideo tantum de unaquaque re cognoscebat, quantum ad usum hominis
pertinebat. Nec oportet plus cognitionis sibi adscribere in primo statu.
Hanc autem cognitionem aliter Adam habuit, et aliter ad eam eius posteri pervenissent:
quia natura a perfectis exordium sumit, ut Boetius dicit,
et «Dei perfecta sunt opera», ut Deut. 32, 4, dicitur. Ideo Adam, tamquam
principium totius humani generis, omnem perfectionem quae naturae
humanae competit, in suo primordio accepit, sicut secundum corpus, ita et
secundum animam, ut esset potens ad propagandum alios corporaliter, et
instruendum intellectum. Filii autem eius, quia cum originali iustitia nascebantur,
quae sine prudentia esse non potest, sicut nec aliqua virtus, ut in 6 Ethic.
Philosophus dicit; ideo oportuit quod statim nati habitum habuissent
cognitionis illius, per quam cognoscere possent quid agere et quid vitare deberent;
quamvis forte usus rationis impediretur secundum unam opinionem, propter
organorum indispositionem. Sed habitus cognitionis aliarum rerum non est
necesse quod in sua nativitate habuissent, sed per inventionem et doctrinam, ut
tantum simul cum perfectione corporis et perfectio cognitionis compleretur;
unde Philosophus in 6 Ethic. Dicit, quod prudentia et habitus ad
cognitionem rerum a nobis agendarum pertinentes, sunt nobis magis naturales
quam scientia aliarum rerum.

Torna all'inizio