Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

187


habere virum bene morigeratum et sapientem, quam divitem.
unde quidam interrogavit Themistidem phylosophum, cuinam
libentius filiam suam traderet in uxorem, an homini pauperi sed
etiam moribus ornato, an homini diviti et parum probato, qui
respondit: "Malo filiam meam tradere viro indigenti peccunia
quam peccunie indigenti viro". non debet enim vir accepturus
uxorem respicere de eius pulcritudinem sicut faciunt iuvenes
lascivi, quia ipsa pulcritudo in muliere est periculosa intuenti
et habenti. intuenti quidem, quia sepe decipit hominem intuentem.
unde dixit Salomon: "Fallax gratia et vana est pulcritudo.
mulier timens Dominum ipsa laudabitur". est etiam
periculosa mulieri habenti, quia, sicut dicit Salomon: "Circulus
aureus in naribus suis, mulier pulcra et fatua". quando mulier
est fatua et turpis, non est periculum, quia nemo eam sollicitat.
quando etiam est pulcra et sapiens, similiter non est periculum,

Torna all'inizio