Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 120b


quam <imitatur> naturam inquantum potest.
 
<2-UTRUM MODUS SIGNIFICANDI ESSENTIALIS
GENERALIS SIT CAUSA CONSTRUCTIONIS >
 
Sequitur utrum modus significandi essentialis
generalis, qui reponit dictionem in
partem orationis, sit causa constructionis.
 
< 2-1 -Quod sic >
< 2-1-1 > Et videtur quod sic. Quicquid
est causa cause est causa causati, ut habetur
in commento super Librum De causis .
Sed modus significandi essentialis generalis
est causa omnium aliorum modorum
sequentium, cuius signum est quod
nullus modus sibi repugnans potest post
ipsum poni in dictione. Et illi modi subsequentes
sunt causa constructionis immediate.
Ergo modus significandi essentialis
generalis est causa constructionis.
<2-1-2> Item, omne quod est principium
inclinandi partem ad partem vel constructibilem
ad constructibilem, est
principium uniendi unum cum alio. Sed
modus significandi est principium inclinandi
constructibilem cum constructibili.
Ergo est principium construendi. Maior

Torna all'inizio