<CUM NEGLIGENTIA CORPORIS UEL SANGUINIS DOMINI
EUENERIT>
Cum de corpore uel sanguine domini tanta negligentia aliquo casu
accidit, ut cadat deorsum, siue in alium locum ubi plene percipi non
possit quo ceciderit et utrum ad terram inde aliquid uenerit, quam
citius fieri possit, indicetur res abbati uel priori, qui adiunctis sibi
aliquibus fratribus propere ueniat ad locum ubi hoc contigerit. Et si
corpus ceciderit uel sanguis effusus fuerit super lapidem aut terram aut
lignum aut mattam aut tapetum aut aliquid huiusmodi, puluis terrae
colligatur, pars illa lapidis radatur, pars ligni, mattae, tapeti et si quid
aliud est huiusmodi abscidatur et in sacrarium proiiciatur. Quod si locus
ubi ceciderit manifeste deprehendi nequiuerit et tamen deorsum cedidisse
constiterit, in loco et circa locum, in quem maxime cecidisse crediderint,
similiter colligatur, radatur, abscidatur et in sacrario recondatur. Hi uero
quorum negligentia hoc euenerit, in proximo capitulo humiliter culpam
suam dicant, iudicium nudi suscipiant et iniungatur eis penitentia uel
de ieiunio uel iudiciis uel psalmis uel aliquid huiusmodi. Quibus de
iudicio ad loca sua reuersis omnes sacerdotes, qui tunc praesentes erunt,
surgant et ad iudicia suscipienda cum omni deuotione se offerant. Tunc
ille qui capitulum tenet septem tantum quos uoluerit de ipsis ad suscipienda
iudicia retineat et caeteris ire sessum praecipiat. Finito capitulo
omnes simul prostrati dicant septem psalmos in monasterio incipientes
eos psallere cum exeunt de capitulo. Quos sequatur Pater noster cum
his capitulis et collecta. Et ueniat super nos misericordia tua deus. Ne memineris
iniquitatum nostrarum antiquarum. Dominus uobiscum. Oremus. Exaudi domine
preces nostras et confitentium tibi parce peccatis, ut quos conscientiae reatus
accusat, indulgentia tuae miserationis absoluat , aut illam collectam Deus cui
proprium est misereri semper , aut aliam pro peccatis.
Si uero super corporale uel super aliquem honestum pannum sanguis
ceciderit certumque fuerit quo ceciderit, pars illa panni in aliquo calice
abluatur et prima ablutio a fratribus absumatur, reliquae duae in sacrarium
proiiciantur. In primo autem capitulo dicta culpa hi soli tantum,
quorum negligentia hoc euenit, supradictam disciplinam sustineant,
fratres uero omnes septem psalmos cum capitulis et collecta sicut
superius dictum est in monasterio dicant. Si ipsa die breuis pro defuncto |
|