Ventura Pergamensis: Brevis doctrina dictaminis

376


Notabilia circa nar(r)ationem.
Nar(r)atio debet esse breuis, dil[l]ucida et probabilis. Breuis est que non
plura quam requirit necessitas comprehendit. Dil[l]ucida est si res nar(r)andas
explicat ordinate, mit(t)entis tangens com(m)oda, nocitura et superflua
omit(t)endo. Probabilis est si ab auctoritate non discedit, et que videntur
posse uel potuisse fieri perstringit, et debitas circumstantias non omit(t) it.
Redditio quoque cause in qualibet parte epistole preter salutationem infra
in naratione locum habeat.
Nar(r)ationum alia simplex, in qua unum solum nar(r)atur, alia composita
in qua de pluralibus agitur negotijs. Signa dictionis uel ad(d)itionis
sunt hec: preterea, insuper, ad hec, item, iterum, quoque, necnon, super eo,
uero.
Fit autem nar(r)atio de rebus presentibus, preteritis et futuris; et
maxime per uerbum indicatiui modi. Hijs signis coniungatur nar(r)atio
exordio: hinc est, inde est, perinde est, ex hoc est, ex hijs, ex quo est, unde, cur,
quare, quamobrem, quasobres, quapropter, eapropter, qua de re, qua de causa,
cuius rei causa, quo contra, idcirco, id(eo), preterea, super, ergo, igitur
et itaque.
Ei(s)dem signis petitio potest iungi exordio uel nar(r)ationi.
Quid sit pe[c]titio.
Petitio est oratio rei quam petimus expressiua, vel petitio est oratio
per quam aliquid fieri uel non fieri postulamus.
Notabilia circa pe[c]titionem.
Petitio non dicitur quod per causam aliquid semper petatur, sed a frequenti usu nomen as(s)umpsit, sicut et salutatio. Nam quandoque petimus
et precamur, quandoque iniungimus, precipimus et mandamus, quandoque
com(m)inamur, ortamur, consulimus, intimamus, quandoque pro mit(t)imus,
uel etiam imprecamur, quorum omnium finis uidetur tendere
ad petendum. Petitionum alia simplex in qua unum petitur, alia composita
in qua plura petuntur; et in hac necessaria sunt signa dictionis uel ad(d)itionis,
ut preterea, insuper, ad hec et similia.
De conclusione.
Conclusio est pars finalis epistole per quam ostenditur quid com(m)odi
uel incom(m)odi ex premissis sequatur si petitio fuerit adimplecta, uel
quid incom(m)odi si negle(c)ta. Bonus tamen dictator petendo concludere
nouit, unde, nisi in magna epistola, conclusio non est nimium oportu(n)a.
Notabilia circa conclusionem.
Conclusionum quedam est affirmatiua, quedam negatiua, quedam
conditionalis. Debet autem conclusio dependere ex petitione et quantum

Torna all'inizio