operante quodam Turcho, cui per sompnium imperavit Christus dicens: Quia dormis,
et redde Antiochiam Christianis! Et apparente eis sancto Georgio milite super
equum album sedente, albis vestibus induto, totaque nocte clamante: Venite post
me! Intremus civitatem! obsederunt eam, tanta inopia famis confecti, quod equos,
asinos et camelos, canes et mures et grana in stercoribus reperta comederent. De hac victoria
dictum est:
Cum fuit urbs capta tam nobilis Antiochena,
Undecies centum, si subtrahis inde bis unum,
Tunc tot erunt anni Domini de virgine nati.
Deinde soldanus de Perside cum ingenti exercitu civitatem obsedit et usque adeo
Francos artavit, quod multi fugerent. Sed cuidam clerico fugienti Dominus ait: Revertere
et dic populo, ut peniteant, et salvi fient. Commiscuerunt enim cum mulieribus
Turcorum. Cum itaque penitenciam egissent, civitatem in Iulio exierunt et timore
Domini misso in hostes eos viriliter fugaverunt. Fugit ipse soldanus cum XXX principibus,
fugit et Corbagath nimis ferus et nimium tediosus. Antiochiam itaque
|
|