Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 194


DE PRATA CUM ECCLESIA SANCTE MARIE.
IN nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Tricesimo
tercio anno principatus domni Pandolfi gloriosi principis, et octavo
anno principatus domni Landolfi filio eius, mense februario, quinta
indiccione. Memoratorium factum a me Paulus, Domini gracia
abbas monasterii Sancti Vincencii, situs supra Vulturni fontes, de
eo quod presencia Maionis iudicis et aliorum testium, ego mecum
habendo Dauferi advocatorem predicti nostri monasterii, declaro
quia in presenti mense et indiccione, per scriptum conveniencie libellario
ordine dedimus Iohanni filius Adelberti, qui fuit de Balba; et
Andree filius Iohannis de predicto loco; et Ricardus filius Petri;
et Ursu filius Ursi; et Sabbatinus filius Landonis, qui fuit de Falagrino
amodo et usque in viginti novem annos expletos, hoc est
terra iam dicti nostri monasterii, que habemus in finibus Prata,
que nominatur terra Albola et ad Cupola, que habet finis: prima
parte fine Salim; de secunda parte via puplica; de tercia parte
fine limite, et qualiter descendit usque ad ipsam fontanam et fine
serra de monte, ideo predictis terris eis dedimus ad tenendum
et laborandum et excolendum amodo et usque in viginti novem
anni completi in omni racione et ordine, sicut in eodem scriptum

Torna all'inizio