Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 434

Tomus I


retributionis examine nostra munificentia compensabit:
ut merito nobis adhaesisse te gaudeas,
et labores omnes, quos in te nostris
fervitiis subire contigerit, reputes ad
quietem.
Cap. XXIX.
Calojohanni, Imperatori Graecorum illustri,
commendat ei quendam.
Scire potest vestrae serenitatis integritas,
quod, cum inter nos et vos vigeat devotionis
affectus, vestri honoris augmenta
non minus quam propria, totis semper desideriis
appetamus, ad nullius unquam supplicis
movemur instantiam, vobis preces vel
scripta dirigere, per quae forsitan, vel famae
vestrae minorari praeconia, vel honoris vestri
vastigio detrahi crederemus, utpote qui
vestris auspiciis adjici ratione probabili reputamus,
quicquid de vestris eventibus de gremio
prosperae fortunae succedit. Credentes
igitur fidelem nostrum dignum nostris
apud vos precibus adjuvari, dum satis dudum
vestris se asserit vacasse servitiis, et vestram
meruisse gratiam, rogari nuper attente
pro eo, affectionem vestram requirimus
fiducialicer, et rogamus, quatenus si ejus

Torna all'inizio