adventare cupiens a Basilisco patricio navali superatus certamine
Carthaginem inglorius repedavit.
At vero in Orientis partibus Aspar patricius Leoni Augusto
insidias moliens suum filium Caesarem effecit. Leo
victorem exercitum statim ex Sicilia evocans Asparem patricium
cum novello Caesare filio alioque eius germano digno
vitae multavit excidio.
Hoc denique ipso in tempore inter Anthemium principem
eiusque generum Ricimerem patricium, qui tunc Mediolani
positus praeerat Liguriae, magnus discordiarum fomes exortus
est, quibus se vir sanctitate conspicuus Epiphanius Ticinensis
episcopus interponens eos primum ad concordiam revocavit.
deinde barbarica perfidia foedus Ricimer inrumpens - erat
Gothus prosapia - cum manu mox valida urbem contendit
atque apud Anicionis pontem castra composuit. divisa itaque
Roma est et quidam favebant Anthemio, quidam vero Ricimeris
perfidiam sequebantur.
Inter haec Olibrius a Leone Augusto missus ad urbem
venit vivoque adhuc Anthemio regiam adeptus est potestatem.
Bilimer Galliarum rector cognita adversus Anthemium
conspiratione Ricimeris Anthemio ferre praesidium cupiens
Romam properavit. is cum Ricimere apud Hadriani pontem
proelium committens continuo ab eo superatus atque occisus
est. extincto Bilimere mox victor Ricimer urbem invadens
quarto iam anno agentem iura imperii Anthemium gladio
trucidavit. praeter famis denique morbique penuriam, quibus
eo tempore Roma affligebatur, insuper etiam gravissime depraedata
est et excepto duabus regionibus, in quibus Ricimer
cum suis manebat, cetera omnia praedatorum sunt aviditate
vastata. sed non diutius de perfidia laetatus est Ricimer. nam
post mensem tertium excruciatus languoribus et ipse interiit.
mortuo Ricimere Olibrius imperator Gundibarum eius nepotem
patricium effecit. Olibrius quoque dum septem menses imperium
gessisset, morte propria Romae defunctus est. post huius
|
|