Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 734


tantum poena aeterna: cum primum peccatum puniatur peccato, et poena
aeterna, ultimum peccatum minus punietur quam primum, quod duobus poenis
punitur. Contingit autem quod ultimum peccatum est gravius quam primum.
Ergo gravius peccatum minus punitur; quod videtur iniustum.
5. Praeterea, nullus punitur in eo quod libenter facit. Sed quicumque peccat,
peccatum voluntarie et libenter facit. Ergo nullus punitur in hoc quod peccat;
et ita peccatum non est poena peccati.
SED CONTRA, Augustinus in lib. 1 Confess. dicit: «Iussisti Domine, et sic
est, ut ipse sibi poena sit omnis inordinatus animus». Sed inordinatus animus
est malum. Ergo est poena.
Praeterea, quod aliquis privetur maximo bono, non potest esse sine poena. Sed
peccatum est aversio ab incommutabili bono. Ergo peccatum est poena.
Ad hoc etiam sunt multae auctoritates in littera inductae.
Solutio
Respondeo dicendum, quod contingit idem esse culpam et poenam, non tamen
secundum eamdem rationem; quia omnis poena, inquantum poena est, voluntati
contraria invenitur; omnis autem culpa voluntarii rationem habet. Contingit
autem quod illud quod est culpa, dicatur poena tripliciter. Uno modo ratione
effectus, quia scilicet naturam corrumpit, et gratiam subtrahit, quae poenae
quaedam sunt; sed hoc contingit dupliciter. Uno enim modo culpa causat poenam
ex parte aversionis, inquantum scilicet per culpam quis privatur gratia, et
Deum amittit, et naturae bonum in eo corrumpitur. Alio modo ex parte conversionis;
et hoc dupliciter. Uno modo secundum quod quaedam peccata passionem
quamdam annexam habent, ut ira, et invidia, et aliquid huiusmodi; quia ex
inordinato vindictae desiderio corpus imaginationi obediens, et affectui, quadam
passione concitatur, quae ira dicitur materialiter loquendo, et hoc affectionem
habet. Alio modo ex eo quod actus peccati sine labore non
exercetur: propter quod Sap. 5, 7, dicitur: «Ambulavimus vias difficiles».
Alio modo peccatum poena dicitur, inquantum effectus cuiusdam poenae est: ex
hoc enim quod aliquis mortaliter peccat, ut dictum est, gratia privatur: et quia
per gratiam continebatur ne in peccatum rueret, fit ei ipsa subtractio gratiae
quaedam causa sequentis peccati, in quod cadit, auxilio gratiae destitutus: et
simili modo dici potest de omni alio auxilio quod Deus hominibus impendit, ne
in peccatum cadant, sicut sunt impedimenta peccandi exteriora, sicut dicitur
Oseae 2, 6: «Sepiam viam tuam spinis»: et haec quidem auxilia, quae sunt
impedimenta peccandi, quandoque subtrahuntur merito praecedentis peccati,
ut sic homo in peccatum liberius ruat.

Torna all'inizio