consummari oportebat in populo vestro, cecitas scilicet et illuminatio,
induratio et conversio, ut complerentur ad integrum verba prophetarum.
Vultis scire quod ita sit? Audite non meam tantum, sed et
vocem Domini ipsius in propheta dicentem: "Ecce constitui te
super gentes et regna, ut evellas et dissipes et disperdas"; et
iterum: "Erit Dominus in lapidem offensionis et in petram scandali
duabus domibus Israel, et in laqueum et in ruinam habitantibus
in Ierusalem. Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur
et irretientur et capientur". Ipse enim est lapis quem
reprobaverunt edificantes. Hinc et Danieli dicitur in visione: "Occidetur
Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est",
hinc et ex voce ipsius populi dicitur in Ysaia: "Vidimus eum et
non erat ei aspectus, et desideravimus eum; despectum, et novissimum
virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem, et
quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputavimus
eum"; et paulo post: "Nos putavimus eum quasi leprosum
et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est
propter iniquitates nostras et attritus est propter scelera nostra".
Et ex voce ipsius Christi in eodem propheta: "Expandi manus
meas tota die ad populum non credentem, qui graditur per vias
non bonas, et post cogitationes suas".
|
1
5
10
15
20
|