Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 40


8. COMMORATlO
Commoratio est ad id, quod est in nostra
causa firmissimum, frequens regressio, ut melius in
memoria teneatur. Exemplum non ponimus, quia
quilibet in sua causa poterit hoc videre. Et potest
hoc fieri tam per eadem verba, quam etiam per diversa,
dummodo non videatur precedentia expolire.
9. CONTENTIO
Contentio est per quam contraria referuntur,
ut: Vos in commodis huius lugetis, iste in vestra
calamitate letatur
.
Et nota quod in contentione verborum verba contraria
contrariis celeriter referuntur, sed hic res contrarie
contrariis assignantur. Unde iste color potest .
sine verborum contentione contingere, ut: Illi sunt
lepores, hi leones
, idest: Illi sunt debiles, isti fortes .
10. SIMILITUDO.
Similitudo est oratio res diversas assimilans
non iuxta corporis figuram, ne sit imago, et absque certa
persona, ut discrepet ab exemplo, ut: Sicut desiderat
cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad
te, Deus
.
11. EXEMPLUM
Exemplum est alicuius facti aut dicti preteriti
cum certi auctoris nomine prepositio; et hoc
a Grecis dicitur paradigma , ut si dicam: Noli esse superbus,
ne tibi accidat ut Lucifero, qui de celo propter
superbiam est deiectus
.

Torna all'inizio