Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XI

Pag. 110


De Sylo transeuntes. pervenimus ad unam pulcherimam vallem. plenam
olivis et omnibus bonis. que longa est per XVj miliaria. et. per mediam
vallem transeuntes. pervenimus ad radices cujusdam montis in capite vallis.
et ibi est unum pulchrum casale. sed parvum. et hec illa possessio. de qua
legitur Johannis iiijº cap.º: Venit Jhesu. etc. juxta predium. quod dedit
Jacob Joseph. filio suo. Istud casale seu villa est illud predium. cum illa
valle pulcherrima et gloriosa. et iste est ille locus. de quo legitur Genesis
XXXVijº. quum Joseph missus fuit ad fratres suos a Jacob. patre suo. unde
dixit: Fratres tui pascunt oves in Sichimis. et juxta civitatem Sychem. que
nunc Neapolis dicitur veni: mittam te ad eos.
Prope illud casale seu predium. longe quantum potest jacere arcus
semel. est illud benedictus puteus. ubi Cristus invenit Samaritanam.
et adhuc vocatur puteus Samaritane. ubi Cristus disputavit cum ea. ut legitur Johannis iiijº capitulo: De aqua istius putei ego bibi. et ubi Cristus
sedit. ego oravi.
Ab alio latere vallis. sunt antiqua edificia per unum miliare. projecta et
dirupta. et fuit civitas Sychem antiqua. in qua Sychem fuerunt
ossa Joseph de Egipto translata. et ibidem fui. ut habetur Josue ultimo
capitulo. Supra illum puteum et predium seu villam. sunt altissimi montes.
sunt ibi duo cornua moncium: unus mons vocatur Garizim. ubi Josue
scripsit Deuteronomium. sive Garizim. et populi benedicentes stabant. ut
legitur libro Josue. XXVijº capitulo sive ultimo sui libri. sed postea.
ibi fuit edificatum fanum Jovis Olimpici ad instar templi Jherosolimorum.
quod edificaverat Chanabalach. dux regionis trans flumen. Manasse.
genero suo. qui volebat esse summus sacerdos: et permansit illud templum
usque ad destructionem sanctam per Romanos. et vestigia et ruine ejus
sunt adhuc: sed ad presens Saraceni super illum montem. ubi sunt ille ruine.
edificaverunt unam moscetam: ad modum unius turris videtur et multum
longe prospicitur. Hunc montem et hoc templum antiquum demonstravit
mulier Samaritana Cristo. quum dixit: Patres nostri in monte hoc adoraverunt

Torna all'inizio