55.  Terminantia in e.  In e producuntur ablatiui quintae  
declinationis cum suis compositis, ut die hodie, et secunda  
persona praesentis temporis imperatiui modi secundae  
coniugationis, ut doce, a quibus excipimus uale et caue, quae 
indifferenter ponuntur. Aduerbia etiam quae a nominibus  
secundae declinationis ueniunt producuntur, ut docte, praeter  
bene et male et quae diptongantur, ut Musae, uel in fine  
accentantur, ut Libie, et monosyllaba, ut me te se (praeter  
que pro et et ue pro uel et ne pro an uel pro certe). Cetera 
similiter in e breuiantur, ut mare, excepto fame et excepta  
re praepositione, quae ubique breuiatur, nisi in reicio et 
refero (quando significat distantiam). 
56.   De f.  F nullam finit syllabam et ideo utrum producat  
uel breuiet, nulla fit mentio. 
57.   In g.   In g breuiantur omnia, nisi positione defenda < n > tur 
aut accentu, ut Og. 
58.  De h.  In h nulla desinit syllaba; uah namque et ah 
sunt appocopata, sicut teste Prisciano probauimus. Barbara 
uero accentantur in fine, ut Enoch Ioseph Ruth et Iudith. 
59.   De i.  Omnia in i producuntur, ut magistri. Excipiunt < ur > 
michi tibi sibi, quae indifferenter ponuntur, et quasi et 
ubi ibi et nisi, quae semper breuiantur, et praeter datiuos Grecos, 
ut Palladi, et uocatiuos, ut o Alexi, breues. 
60.  De k.  K nulli<u>s syllabae potest esse terminalis. 
61.  Desinentia in 1.  In 1 omnia breuiantur, ut semel, 
praeter sal sol nil et praeter barbara accentata in fine, ut 
Michael. 
62.  In m.  In m omnia breuiantur, nisi positione defendantur. 
/*
  |  
  
  
  
  
485 
  
  
  
  
490 
  
  
  
  
495 
  
  
  
  
500 
  
  
  
  
505 
  
  
  
 
  |