Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 131


vel habere videntur, et nichil intactum preter solam miseriam
derelinquit.
Liber.
De natura et disposicione bestie me plenius instruxisti.
set adhuc quero, ubi didiceris, et quanto tempore studueris,
et quis tibi exibuerit magisterium oratorie facultatis.
Auctor.
Licet ad rem non pertineat, referre ubi didicerim, et
quis meus doctor fuerit, tamen te certifico, quod inter floride
civitatis Florentie ubera primitive scientie lac suscepi.
set totum studendi spatium sub doctore sedecim mensium
terminum non excessit.
Liber.
Credunt plurimi, quod scientiam habueris per suffragia
spirituum inmundorum, pro eo quod miro ingenio et insuperabili
memoria radiaris, et quia ita videris tangere
omnia genera facultatum sicut esses in qualibet eruditus.
Auctor.
Credulitas et voluntas ita liberum habent privilegium
a natura, quod non timent legem aliquam vel decretum, nec
possunt astringi vinculo vel catena.
Liber.
Adhuc quero, quid fadam de furtivis depilatoribus et
manifestis excoriatoribus, qui excoriare me presument, moliendo
sibi adscribere laudem tui laboris.
Auctor.
Sdas quod libri per artificium naturale inventi sunt,
apud quosdam sicut specula et candelabra luce radiantia,
et apud quosdam velut cadavera inter corvos. item quidam
sumunt ex eis ut apes, et quidam mordent illos ut
canes.
Ceterum si te aliqui excoriare presumpserint, ad magistratus
cathedras appellabis, et poteris eos furti et iniuriarum
actionibus convenire, hereditatis expilate crimen validius
allegando.
Demum ad conferendum perpetuum robur institucioni
iam facte super caput tuum laureatam pono coronam.

Torna all'inizio