Salimbene de Adam: Cronica

Pag 581


et canonici aliique clerici in maxima multitudine. Miserat
etiam archiepiscopus omnibus guardianis Ordinis fratrum Minorum
Bononiensis provincie, dicendo quod cum lectoribus suis
huic synodo interesse deberent; et iam veniebant. Sed frater
Bonagratia, qui erat minister, noluit quod aliquis iret, nisi frater
Aldevrandus de oppido Flaniani, qui iam minister Bononie fuerat
et lector Mutine tunc temporis erat (quem etiam usque Ferariam
associavi), et frater Clarus de Florentia et frater Manfredus de
Terdona essent cum eo, qui ambo magni clerici erant magnique
doctores. Frater vero Bonagratia, quamvis esset minister, noluit
illó ire, sed omnem suam auctoritatem fratri Aldevrando
concessit.
Quod multi accusatores insurrexerunt contra fratres Minores et Predicatores,
obitiendo eis IIII pro quibus eis regratiari debebant.
Tunc insurrexerunt clerici congregati contra fratres Minores
et Predicatores, dicentes quod ipsi non predicant decimas, quod
audiunt confessiones, quas ipsi audire deberent, et quod sibi
commissos ad sepulturam recipiunt, cum decedunt, et quod offitium
predicationis exercent, quod ipsi exercere deberent, et quod
omnia ista quatuor quibus privantur, impediunt eos ne possint
dare pecuniam.
Quod dominus Opiço Parmensis episcopus fratrum Minorum et Predicatorum
defensor fuit tempore oportuno, et archiepiscopus Ravenne dominus
Philippus similiter.
Tunc surrexit dominus Opizo de Sancto Vitale, Parmensis
episcopus et nepos condam domini pape Innocentii quarti bone
memorie, et optime fratres Minores et Predicatores defendit, dicendo
quod illa que obiecta contra istos duos Ordines erant, et
de quibus clerici causabantur, nullum eis impedimentum prestabant,
sed potius adiumentum, ut sua liberius possiderent. Multisque

Torna all'inizio