Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 616


super ripam fluminis Paudi, et modo dicitur Bersellus. Et si vis aliquid videre
et audire de gestis et tribulationibus, que fuerunt eodem tempore, require in
hystoriis pontificum Romanorum et specialiter in ystoria beati Pellagii pape secundi
et beati Gregorii pape primi in illo libro, et multa reperies.
XIII. rex. Agiluf tercius decimus rex Longobardorum, qui, sicut eius assumpsit regiam dignitatem,
sic et in matrimonium Theodolingam eius uxorem; cuius supplicatione rex fidem catholicam
tenuit et possessiones ecclesie ampliavit. Cui regine Gregorii pape primi multa eidem regine
scripsit. Et si vis audire de eo et de gestis, que fuerunt eodem tempore, recurre
ad librum ystoriarum pontificum Romanorum, scilicet beati Gregorii pape primi,
et ibi multa reperies.

LXV. De Foca imperatore.


Anno Domini DCVI. Focas regnum invasit apud Constantinopolim. Qui regnavit an. VIII.
Cuius anno secundo beatus Gregorius, cum sedisset an. XIII et men. VI, di. X, migravit ad Christum.
Eodem tempor e Pisani et Veneti per Orientem et Egyptum bella moverunt. Agiluf pacem
cum Focate pacem conposuit annualem. Perse Romanis Ierosolimam et multas provincias abstulerunt
et sancta prophanantes, etiam vexillum dominice crucis abducunt. Contra Focatem Eraclianus,
qui tunc Affricam regebat, bellum movit cumque regnum et vita privavit, tradens regnum Eraclii
filii sui. Eodem tempore sedebat Rome beatus Gregorius papa primus; et post eum
successit Sabinianus papa primus; et post eum successit Bonifacius papa tercius; cui successit
Bonifacius papa quartus, qui impetravit a Focate imperatore templum quod Pantheon
vocabatur, quod idem imperator eidem Bonifacio dedit et concessit; et ibi dictus
papa fecit ecclesiam in honorem beate Marie et omnium sanctorum in Kalendis Novembris. Et
tempore predicti Bonifacii pape fuit Macumeth. Et si vis aliud invenire de gestis, que
fuerunt eodem tempore, recure ad librum ystoriarum supra dictorum pontificum,
omnia per ordinem ibi et per seriem invenies.

LXVI. De Eraclio Eracliani filio.


Anno Domini DCXIIII. Eraclius Eracliani filius apud Constantinopolim regnavit an. XXXII,
alii dicunt an. XLVIII. Hic fuit christianissimus, qui crucem Domini Ierosolimis reportavit. Hic
duos filios habuit, Eraclonem et Constantinum. Agiluf cum Eraclio et cum Francis pacem conposuit.
Sed Avares Forum-Iulii capiunt ad prodictionem Romilde uxoris Gisulfi ducis Forum-Iuliani, qui
rex Avarum promisit accipere in matrimonium. Sed Longobardis peremptis et captis, rex una nocte
habuit eam in matrimonio, alia nocte tradidit XII Avaribus, qui sibi succedentes eam libidine saciarent;
novissime iussit eam ligari ad palum, inquiens: Talem te dignum est habere virum in maritum, que
pocius libidini quam civium et consanguineorum saluti prospicere voluisti. Huius ducisse due filie,
ne Avaribus contaminarentur, carnes pullorum crudorum mamillis fasciis alligaverunt, ut putrefacte
feterent. Cum igitur Avares eas contingerent, putantes eas naturaliter fetere, dicebant omnes Lombardas
fetidas; quarum postea nupsit una regi Alamanorum, alia principi Baioriorum. Ad hec cum regnasset
Agiluf XXV an., diem clausit extremum; cuius filius eius est Adaloald rex.
XIIII. rex. Adaloald, filius Agiluf, quartus decimus rex Longobardorum cum Theolingda
matre sua successit; et tunc fuerunt ecclesie restitute. Cumque regnasset Adaloald an. X et mente
insaniret, a Longobardis eiectus est.
XV. rex. Arioald substitutus est rex quintus decimus Longobardorum rex et regnavit
ann. XII.

Torna all'inizio