adventantes, et per eos expugnat ac caecat eorum corda, qui suggerendi
locum apud aures optinent principales. De quibus per Ysaiam Dominus
conqueritur dicens: Principes tui infideles socii furonum, Omnes diligunt
munera, secuntur retributiones . Dicat aliquis: Ego quidem nulli quaero, sed
si quid gratis offertur, accipere non recuso. Ecce hic non notantur hii,
qui munera quaerunt, sed qui tantummodo diligunt. Qui etiam sotii furonum
non inmerito dicuntur, quia dum furtiva dona suscipiunt, etiam a
comministris suis et sodalibus deprehendi velut in furti crimine perhorrescunt.
Et notandum quod dicitur: Sequuntur retributiones , quia quamvis
munificis suis auxilium, quod postulantur, impendunt, reatus tamen
maculas non evadunt, quia dum beneficii sui talionem recipiunt, fructus
aeternae mercedis amittunt. De quibus et paulo post dicit: Heu! consolabor
super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis .
Filii plane Samuhelis nullum aliud crimen habuisse leguntur, nisi quia
munera dilexerunt; et quia paternae mundiciae non sequebantur exemplum,
inrecuperabiliter amiserunt plebis Israeliticae principatum. Et notandum,
quia cum, de illis scriptura dicit: Declinaverunt post avaritiam,
accaeperunt munera , protinus intulit: perverterunt iudicium . Vicinum
quippe est atque contiguum, ut post munus acceptum pervertatur etiam
corrupto censore iudicium. O quam mundam Samuhel frontem habebat a
muneribus, cum dicebat: Conversatus coram vobis ab adholescentia mea
usque ad diem hanc, ecce presto sum. Loquimini de me coram Domino et
coram Christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim aut asinum, si quem piam
|
|