Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 59


Dubat dubitat.
Dubenus apud antiquos dicebatur, qui nunc dominus.
Dusmo in loco apud Livium (trag. 39) signiticat dumosum
locum. Antiqui enim interserebant S litteram, et dicebant
cosmittere pro committere, et Casmenae pro Camenae.
Dumecta antiqui quasi dumiceta appellabant, quae nos dumeta.
Dumus a Graeco venit domos.
Dracones dicti apo tou derkesthai, quod est videre. Clarissimam
enim dicuntur habere oculorum aciem: qua ex causa
incubantes eos thesauris custodiae causa finxerunt antiqui.
Ideoque Aesculapio adtribuuntur, quod vigilantissimi generis
putantur, quae res medicinae maxime necessaria est.
Dici mos erat Romanis in omnibus sacrificiis precibusque:
populo Romano Quiritibeusque, quod est Curensibus, quae
civitas Sabinorum potentissima fuit.
Dalivum supinum ait esse Aurelius, Aelius stultum. Oscorum
quoque lingua significat insanum. Santra vero dici putat
ipsum, quem Graeci deilaion, id est, propter cuius fatuitatem
quis misereri debeat.
Daps apud antiquos dicebatur res divina, quae fiebat aut
hiberna sementi, aut verna. Quod vocabulum ex Graeco deducitur,
apud quos id genus epularum dais dicitur. Itaque
et dapaticum se acceptos dicebant antiqui, significantes magnifice,
et dapaticum negotium amplum ac magnificum.
Daedalam a varietate rerum artificiorumque dictam esse
apud Lucretium (1,7) terram, apud Ennium (inc. 46) Minervam,
apud Virgilium (Aen. 7,282) Circen, facile est intellegere,
cum Graeci daidallein significent variare.

Torna all'inizio